- ALABANDUS
- ALABANDUSCaris fil. a quo Alabanda dicta. Item Deus Alabandensium. Cicer. de Nat. Deor. l. 3. c. 15. Alabandenses, inquit, quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam quemquam nobilium Decorum, apud quos non inurbane Stratonicus, ut multa, cum quidam ei molestus, Alabandum Deum esse confirmaret, Herculem negaret, Ergo, inquit, mihi Alabandus, tibi Hercules sit iratus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.